Encontrados 11 resultados para: instar

  • Dixitque Dominus rursum: “Mitte manum tuam in sinum tuum!”. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. (Liber Exodus 4, 6)

  • Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili. (Liber Exodus 25, 33)

  • Dixitque Dominus ad Moy sen: “Praecide tibi duas ta bulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti. (Liber Exodus 34, 1)

  • tres scyphi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de hastili candelabri. (Liber Exodus 37, 19)

  • Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus. (Liber Deuteronomii 10, 3)

  • steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent. (Liber Iosue 3, 16)

  • qui percusserunt ex eis circiter triginta et sex homines persecutique sunt eos de porta usque ad Sabarim et percusserunt eos in descensu; pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est. (Liber Iosue 7, 5)

  • Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis et, instar locustarum, universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. (Liber Iudicum 6, 5)

  • quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium impiorum ad instar puncti? (Liber Iob 20, 5)

  • Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis, (Liber Iob 36, 27)

  • Aegyptus Nili instar ascendit, et velut flumina moventur fluctus eius, et dixit: “Ascendens operiam terram, perdam civitatem et habitatores eius”. (Liber Ieremiae 46, 8)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina