Encontrados 82 resultados para: iusti

  • hic autem iterum, ut nutrirentur iusti, etiam suae virtutis oblitus est. (Liber Sapientiae 16, 23)

  • Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos sanctos patrum iam ante decantantes laudes. (Liber Sapientiae 18, 9)

  • Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat. (Liber Sapientiae 19, 17)

  • Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio. (Liber Ecclesiasticus 9, 23)

  • Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et in hora veloci successus illius fructificat. (Liber Ecclesiasticus 11, 24)

  • Non effugiet in rapina peccator, et non irrita erit sustinentia iusti. (Liber Ecclesiasticus 16, 14)

  • Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; (Liber Ecclesiasticus 35, 8)

  • sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus. (Liber Ecclesiasticus 35, 9)

  • Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo! (Liber Isaiae 5, 23)

  • Semita iusti recta est; rectum callem iusti complanas. (Liber Isaiae 26, 7)

  • Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)

  • Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 20, 12)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina