Encontrados 75 resultados para: iustum

  • Et dixit: “Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam”. (Liber Thobis 6, 13)

  • Et dixit illi Thobi: “Iustum est illum, fili, dimidium omnium horum, quae tecum attulit, accipere”. (Liber Thobis 12, 4)

  • Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est? (Liber Iob 8, 3)

  • Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo. (Liber Iob 32, 2)

  • Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum. (Liber Iob 33, 32)

  • Numquid, qui non amat iudicium, reget imperio? Num iustum magnum condemnabis, (Liber Iob 34, 17)

  • Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus. (Liber Psalmorum 7, 10)

  • Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius. (Liber Psalmorum 11, 5)

  • Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum proterva in superbia et in abusione. (Liber Psalmorum 31, 19)

  • TAU. Interficiet peccatorem malitia; et, qui oderunt iustum, punientur. (Liber Psalmorum 34, 22)

  • NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. (Liber Psalmorum 37, 25)

  • SADE. Considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum; (Liber Psalmorum 37, 32)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina