Encontrados 61 resultados para: laetitia

  • Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit. (Liber Proverbiorum 10, 28)

  • Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus; haec enim est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)

  • Vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum, etenim iam diu placuerunt Deo opera tua. (Liber Ecclesiastes 9, 7)

  • isti autem, qui cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, saevissimis afflixerunt doloribus. (Liber Sapientiae 19, 16)

  • Timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exsultationis. (Liber Ecclesiasticus 1, 11)

  • Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis, et in vineis non exsultant neque iubilant. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat; clamor cessavit. (Liber Isaiae 16, 10)

  • et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: “Comedamus et bibamus, cras enim moriemur”. (Liber Isaiae 22, 13)

  • clamor est super vino in plateis, occidit omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. (Liber Isaiae 24, 11)

  • Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis, et laetitia cordis sicut eius, qui ad sonum tibiae pergit in montem Domini, ad petram Israel. (Liber Isaiae 30, 29)

  • et redempti a Domino revertentur. Et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet maeror et gemitus. (Liber Isaiae 35, 10)

  • Consolatur enim Dominus Sion, consolatur omnes ruinas eius; et ponit desertum eius quasi Eden et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. (Liber Isaiae 51, 3)

  • Et redempti a Domino revertentur et venient in Sion laudantes; et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt; fugiet dolor et gemitus. (Liber Isaiae 51, 11)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina