Encontrados 36 resultados para: lapis

  • et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus. (Liber Genesis 2, 12)

  • et lapis iste, quem erexi in titulum, erit domus Dei; cunctorumque, quae dederis mihi, decimas offeram tibi”. (Liber Genesis 28, 22)

  • Dixitque Laban ad Iacob: “En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te. (Liber Genesis 31, 51)

  • Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te, neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum. (Liber Genesis 31, 52)

  • Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis. (Liber Exodus 15, 5)

  • Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. (Liber Exodus 15, 16)

  • Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus; (Liber Exodus 28, 17)

  • et dixit ad omnem populum: “En lapis iste erit adversus vos in testimonium quia audivit omnia verba Domini, quae locutus est inter nos, ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro”. (Liber Iosue 24, 27)

  • Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino. (Liber I Samuelis 6, 14)

  • et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque principum, ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro; et lapis ille magnus, super quem posuerunt arcam Domini, testis est usque in hunc diem in agro Iosue Bethsamitis. (Liber I Samuelis 6, 18)

  • Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “Hucusque auxiliatus est nobis Dominus”. (Liber I Samuelis 7, 12)

  • Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram. (Liber I Samuelis 17, 49)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina