Encontrados 20 resultados para: laqueo

  • Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam in civitatem suam et, disposita domo sua, laqueo se suspendit et interiit; et sepultus est in sepulcro patris sui. (Liber II Samuelis 17, 23)

  • Et abiit Thobias quaerere aliquem pauperem ex fratribus nostris et reversus dixit mihi: “Pater!”. Et ego dixi illi: “Ecce ego, fili”. Et respondens ait: “Ecce unus ex natione nostra occisus est et proiectus est in foro et nunc ibidem laqueo suffocatus est”. (Liber Thobis 2, 3)

  • In illa die contristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: “Ne forte improperent patri meo et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, et haec laqueo se suspendit ex malis”; et deducam senectam patris mei cum tristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea”. (Liber Thobis 3, 10)

  • sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram? Sed tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum. (Liber Thobis 14, 10)

  • TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. (Liber Psalmorum 9, 16)

  • AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. (Liber Psalmorum 25, 15)

  • Educes me de laqueo, quem absconderunt mihi, quoniam tu es fortitudo mea. (Liber Psalmorum 31, 5)

  • Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium et a verbo maligno. (Liber Psalmorum 91, 3)

  • Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos erepti sumus. (Liber Psalmorum 124, 7)

  • Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. (Liber Psalmorum 141, 9)

  • In peccato vir iniquus irretitur laqueo, et iustus exsultabit atque gaudebit. (Liber Proverbiorum 29, 6)

  • Insuper nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur sagena mala, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. (Liber Ecclesiastes 9, 12)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina