Encontrados 13 resultados para: lectulo

  • Dictumque est seni: “Ecce filius tuus Ioseph venit ad te”. Qui confortatus sedit in lectulo (Liber Genesis 48, 2)

  • Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo, (Liber Exodus 21, 18)

  • et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: “Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum”. Et adoravit rex in lectulo suo. (Liber I Regum 1, 47)

  • Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. Et abiit Elias. (Liber II Regum 1, 4)

  • At illi responderunt ei: “Vir occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris””. (Liber II Regum 1, 6)

  • et locutus est ei: “Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. (Liber II Regum 1, 16)

  • Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius; (Liber II Regum 4, 32)

  • Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Coniuraverunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum. (Liber II Paralipomenon 24, 25)

  • Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, (Liber Iob 33, 15)

  • Increpat quoque per dolorem in lectulo, et tremitus ossium eius continuus. (Liber Iob 33, 19)

  • Ostium vertitur in cardine suo, et piger in lectulo suo. (Liber Proverbiorum 26, 14)

  • In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea; quaesivi illum et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 1)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina