Encontrados 293 resultados para: loco

  • Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: “Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam”. (Liber Genesis 28, 16)

  • Respondit Laban: “Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias. (Liber Genesis 29, 26)

  • Interrogavit eum Iacob: “Dic mihi, quo appellaris nomine?”. Respondit: “Cur quaeris nomen meum?”. Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32, 30)

  • Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos. (Liber Genesis 33, 2)

  • Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35, 14)

  • Dixitque ei vir: “Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain"”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37, 17)

  • interrogavit homines loci illius: “Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via?”. Respondentibus cunctis: “Non fuit in loco isto meretrix”, (Liber Genesis 38, 21)

  • Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph ­ necdum enim de loco abierat ­ omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. (Liber Genesis 44, 14)

  • Terra Aegypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum”. (Liber Genesis 47, 6)

  • Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao; (Liber Genesis 47, 11)

  • Respondit: “Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco”. “Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis!”. (Liber Genesis 48, 9)

  • Cumque adiurasset eos atque dixisset: “Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto”, (Liber Genesis 50, 25)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina