Encontrados 58 resultados para: lumen

  • Iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram; viam autem disciplinae non cognoverunt (Liber Baruch 3, 20)

  • qui mittit lumen et vadit, vocavit illud, et oboedivit ei in tremore. (Liber Baruch 3, 33)

  • et operiam, cum exstinctus fueris, caelum et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum; (Prophetia Ezechielis 32, 7)

  • si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt! (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)

  • Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)

  • lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel”. (Evangelium secundum Lucam 2, 32)

  • Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. (Evangelium secundum Lucam 8, 16)

  • Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. (Evangelium secundum Lucam 11, 33)

  • Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. (Evangelium secundum Lucam 11, 35)

  • Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: (Evangelium secundum Lucam 22, 56)

  • Dixit ergo eis Iesus: “Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)

  • Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “Surge velociter!”. Et ceciderunt catenae de manibus eius. (Actus Apostolorum 12, 7)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina