Encontrados 85 resultados para: magno

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno. (Prophetia Ezechielis 26, 7)

  • Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem a mari Magno via Hethalon ad introitum Emath, (Prophetia Ezechielis 47, 15)

  • Revertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem maiorem quam prius; et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimis. (Prophetia Danielis 11, 13)

  • Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo. (Prophetia Osee 10, 6)

  • Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: “Quid hoc fecisti?”. Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)

  • Et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota. (Prophetia Ionae 1, 16)

  • Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? (Prophetia Michaeae 4, 9)

  • Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno, (Prophetia Zachariae 1, 14)

  • “Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno et ardore magno zelatus sum eam. (Prophetia Zachariae 8, 2)

  • Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 10)

  • Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 8)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina