Encontrados 12 resultados para: maioribus

  • Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus. (Liber Exodus 19, 7)

  • Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 26, 45)

  • Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum”. At ille respondit: “Ego agrum emam”. (Liber Ruth 4, 4)

  • Et Booz maioribus natu et universo populo: “Testes, inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, tradente Noemi, (Liber Ruth 4, 9)

  • David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem, (Liber I Samuelis 17, 14)

  • Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel. (Liber II Samuelis 17, 4)

  • Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo. (Liber II Regum 15, 7)

  • Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus; et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus eius secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat maioribus eius. (Liber II Paralipomenon 21, 19)

  • Et sub cura eius Eden et Beniamin, Iesua et Semeias, Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis tam maioribus quam minoribus in divisionibus suis, (Liber II Paralipomenon 31, 15)

  • At ille, convocatis universis maioribus natu Iudae et Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 29)

  • benedicet omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. (Liber Psalmorum 115, 13)

  • Et replebo vos hominibus et iumentis, et multiplicabuntur et crescent; et habitari vos faciam, sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 36, 11)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina