Encontrados 134 resultados para: maris

  • Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relictum erit ab Assyria et ab Aegypto et a Phatros et ab Aethiopia et ab Elam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris; (Liber Isaiae 11, 11)

  • Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet illud in septem rivos, ita ut transire faciat eos calceatos. (Liber Isaiae 11, 15)

  • Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt. (Liber Isaiae 17, 12)

  • Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)

  • Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris, dicens: “Non parturivi et non peperi; et non enutrivi iuvenes nec virgines educavi”. (Liber Isaiae 23, 4)

  • Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel. (Liber Isaiae 24, 15)

  • Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; (Liber Isaiae 48, 18)

  • Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis, qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? (Liber Isaiae 51, 10)

  • Tunc videbis et illuminaberis, et palpitabit et dilatabitur cor tuum, quia confluet ad te multitudo maris, fortitudo gentium veniet tibi; (Liber Isaiae 60, 5)

  • Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris, induxi eis super matrem militem vastatorem meridie, misi super eam repente perturbationem et terrorem. (Liber Ieremiae 15, 8)

  • Sicuti enumerari non possunt stellae caeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos”. (Liber Ieremiae 33, 22)

  • Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in direptionem gentibus. (Prophetia Ezechielis 26, 5)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina