Encontrados 21 resultados para: meridie

  • Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: “Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie”. (Liber Genesis 43, 16)

  • Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem. (Liber Genesis 43, 25)

  • et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et non diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et exspoliatus nec habebis, qui liberet te. (Liber Deuteronomii 28, 29)

  • Et ait: “Dominus de Sinai venit et de Seir ortus est eis; apparuit de monte Pharan et venit in Meribathcades de meridie eius in Asedoth. (Liber Deuteronomii 33, 2)

  • meridie; et omnis terra Chanaan de Ara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorraei; (Liber Iosue 13, 4)

  • Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in Carca; (Liber Iosue 15, 3)

  • Descenditque terminus ad torrentem Cana. In meridie torrentis civitates sunt Ephraim in medio urbium Manasse. Terminus Manasse est ab aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare, (Liber Iosue 17, 9)

  • unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa. (Liber I Samuelis 14, 5)

  • Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. (Liber II Samuelis 4, 5)

  • Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculis ipse et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant. (Liber I Regum 20, 16)

  • Per diem incurrent tenebras et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. (Liber Iob 5, 14)

  • Vespere et mane et meridie meditabor et ingemiscam, et exaudiet vocem meam. (Liber Psalmorum 55, 18)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina