Encontrados 117 resultados para: montes

  • Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: “Iuvenis, pater te rogat”. Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: “Gaudium tibi magnum sit!”. Et respondens Thobi dixit illi: “Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video”. Et dixit ei: “Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto!”. Et respondit illi Thobi: “Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater”. Et dixit illi: “Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio”. (Liber Thobis 5, 10)

  • Inundabimus enim eos in ipsis, et montes eorum inebriabuntur sanguine eorum, et campi eorum replebuntur mortuis eorum, et non resistet vestigium pedum eorum contra faciem nostram, sed perditione perient. Dicit rex Nabuchodonosor, dominus universae terrae; dixit enim, et non frustrabuntur verba oris eius. (Liber Iudith 6, 4)

  • Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem eorum, turbati sunt valde et dixerunt unusquisque ad proximum suum: “Nunc lingent isti faciem totius terrae, nec montes alti neque valles neque colles sustinebunt pondus eorum”. (Liber Iudith 7, 4)

  • Montes enim a fundamentis agitabuntur cum aquis, petrae autem a facie tua tamquam cera liquescent. Illis autem, qui timent te, propitius adhuc eris. (Liber Iudith 16, 15)

  • Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo. (Liber Iob 9, 5)

  • Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes. (Liber Iob 28, 9)

  • Explorat montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit. (Liber Iob 39, 8)

  • Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi. (Liber Iob 40, 20)

  • iustitia tua sicut montes Dei, iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvabis, Domine. (Liber Psalmorum 36, 7)

  • Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. (Liber Psalmorum 46, 3)

  • Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes in elatione eius. (Liber Psalmorum 46, 4)

  • Firmans montes in virtute tua, accinctus potentia. (Liber Psalmorum 65, 7)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina