Encontrados 368 resultados para: mos

  • Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. (Liber Genesis 6, 4)

  • Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras. (Liber Genesis 10, 2)

  • Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores. (Liber Genesis 23, 16)

  • Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur. (Liber Genesis 27, 9)

  • Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos. (Liber Genesis 33, 2)

  • rursum dormivit et vidit alterum somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae. (Liber Genesis 41, 5)

  • Si sinceri estis, frater vester unus ligetur in carcere; vos autem abite et ferte frumenta, quae emistis, in domos vestras, (Liber Genesis 42, 19)

  • et cunctos populos eius redegit ei in servitutem, a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius. (Liber Genesis 47, 21)

  • Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus. (Liber Genesis 50, 3)

  • et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos. (Liber Exodus 1, 21)

  • Et ebulliet fluvius ranas, quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in pistrina tua; (Liber Exodus 7, 28)

  • Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum; et implebuntur domus Aegyptiorum muscis et etiam humus, in qua fuerint. (Liber Exodus 8, 17)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina