Encontrados 162 resultados para: nemo

  • Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te”. (Liber Genesis 31, 50)

  • quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat”. (Liber Genesis 41, 24)

  • Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: “Egredimini, cuncti, foras!”. Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis. (Liber Genesis 45, 1)

  • Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. (Liber Exodus 10, 23)

  • Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere. (Liber Leviticus 26, 37)

  • Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt. (Liber Leviticus 27, 26)

  • quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur. (Liber Deuteronomii 15, 6)

  • In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium. (Liber Deuteronomii 17, 6)

  • Idcirco dixerunt: “Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha?”. Et ecce nemo de Iabes Galaad in castra venerat ad congregationem, (Liber Iudicum 21, 8)

  • Vide et, ubi messuerint, sequere eas; mandavi enim pueris, ut nemo tibi molestus sit; sed, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe de aqua, quam pueri hauserint”. (Liber Ruth 2, 9)

  • quin et de fasciculis spicas proicite et remanere permittite, ut colligat, et colligentem nemo corripiat”. (Liber Ruth 2, 16)

  • Et ait David ad Achimelech sacerdotem: “Rex praecepit mihi negotium et dixit: “Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim”; pueris vero condixi in illum et illum locum. (Liber I Samuelis 21, 3)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina