Encontrados 229 resultados para: nihil

  • Duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moyses trans Iordanem possessionem, absque Levitis, quibus nihil dedit inter fratres suos; (Liber Iosue 14, 3)

  • Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe et Iegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant et nihil adversi suspicabantur. (Liber Iudicum 8, 11)

  • Quando habitabat in Hesebon et viculis eius et in Aroer et villis illius et in cunctis civitatibus iuxta Arnon per trecentos annos, quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis? (Liber Iudicum 11, 26)

  • Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare. (Liber Iudicum 14, 6)

  • Cui ille loquebatur: “Surge, ut ambulemus”. Qua nihil respondente, intellegens quod erat mortua, tulit eam et imposuit asino; reversusque est in domum suam. (Liber Iudicum 19, 28)

  • Si dixero puero: “Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas”, tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: “Ecce sagittae ultra te sunt”, vade, quia dimisit te Dominus. (Liber I Samuelis 20, 22)

  • Pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens; eratque illi sicut filia. (Liber II Samuelis 12, 3)

  • At ille respondit: “Quid viderunt in domo tua?”. Ait Ezechias: “Omnia, quae sunt in domo mea viderunt; nihil est, quod non monstraverim eis in thesauris meis”. (Liber II Regum 20, 15)

  • Achaz enim, spoliata domo Domini et domo regis et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. (Liber II Paralipomenon 28, 21)

  • Dixitque mihi rex: “Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? Nihil est aliud nisi tristitia cordis”. Et timui valde (Liber Nehemiae 2, 2)

  • Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem, sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis, qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram. (Liber Nehemiae 2, 16)

  • Et dixerunt: “Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris”. Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat. (Liber Nehemiae 5, 12)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina