Encontrados 601 resultados para: nomen

  • Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum; (Liber Genesis 2, 10)

  • Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae. (Liber Genesis 2, 13)

  • Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates. (Liber Genesis 2, 14)

  • Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. (Liber Genesis 2, 19)

  • Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium. (Liber Genesis 3, 20)

  • Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch. (Liber Genesis 4, 17)

  • Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella. (Liber Genesis 4, 19)

  • Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo. (Liber Genesis 4, 21)

  • Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”. (Liber Genesis 4, 25)

  • Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini. (Liber Genesis 4, 26)

  • Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)

  • Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. (Liber Genesis 5, 3)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina