Encontrados 164 resultados para: noster

  • Tu magis accede et audi cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster, et tu loqueris ad nos cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster tibi, et nos audientes faciemus ea”. (Liber Deuteronomii 5, 27)

  • Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. (Liber Deuteronomii 6, 4)

  • Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”, (Liber Deuteronomii 6, 20)

  • dicentque ad eos: “Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis potatorum”. (Liber Deuteronomii 21, 20)

  • Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium; perrexitque ad eum et ait: “Noster es an adversariorum?”. (Liber Iosue 5, 13)

  • Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti, de domo servitutis; fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus; (Liber Iosue 24, 17)

  • et eiecit universas gentes, Amorraeum habitatorem terrae, quam nos intravimus. Serviemus igitur etiam nos Domino, quia ipse est Deus noster”. (Liber Iosue 24, 18)

  • Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: “Frater noster est”. (Liber Iudicum 9, 3)

  • Dixeruntque ad eum: “Veni et esto princeps noster, et pugnemus contra filios Ammon”. (Liber Iudicum 11, 6)

  • Nonne ea, quae tibi Chamos deus tuus in possessionem dat, tibi iure debentur? Quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedunt possessionem. (Liber Iudicum 11, 24)

  • Principes autem Philisthinorum convenerunt in unum, ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes: “Tradidit deus noster in manus nostras inimicum nostrum Samson”. (Liber Iudicum 16, 23)

  • Quem etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat: “Tradidit deus noster in manus nostras adversarium nostrum, qui vastavit terram nostram et occidit plurimos nostrum”. (Liber Iudicum 16, 24)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina