Encontrados 16 resultados para: nostis

  • Quos interrogans: “Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor?”. Dixerunt: “Novimus”. (Liber Genesis 29, 5)

  • et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. (Liber Genesis 31, 6)

  • Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes (Liber Deuteronomii 29, 15)

  • dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, fratribus suis: “Nostis quod in domibus istis sit ephod et theraphim et sculptile atque conflatile? Videte quid vobis placeat, ut faciatis”. (Liber Iudicum 18, 14)

  • Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt ei: “Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te?”. Qui ait eis: “Nostis hominem et loquelam eius”. (Liber II Regum 9, 11)

  • Et dixi eis: “Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne; venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium”. (Liber Nehemiae 2, 17)

  • Et dixit eis: “Nostis Thobin fratrem nostrum?”. Et dixerunt ei: “Novimus illum”. Et dixit eis: “Fortis est?”. (Liber Thobis 7, 4)

  • Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat? (Liber Iob 12, 3)

  • Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 11)

  • et mane: “Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum”. Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 3)

  • Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se”. (Evangelium secundum Lucam 11, 13)

  • Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? (Evangelium secundum Lucam 12, 56)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina