Encontrados 488 resultados para: omnem

  • Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?". (Liber Numeri 11, 12)

  • Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia nimis gravis est mihi. (Liber Numeri 11, 14)

  • venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni congregationi ostenderunt fructus terrae (Liber Numeri 13, 26)

  • et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: “Terra, quam circuivimus, valde bona est. (Liber Numeri 14, 7)

  • Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala, (Liber Numeri 14, 36)

  • Omnem medullam olei et vini ac frumenti quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. (Liber Numeri 18, 12)

  • Misit nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: “Haec mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem, qui apprehendit nos, (Liber Numeri 20, 14)

  • Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon. (Liber Numeri 21, 26)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon”. (Liber Numeri 21, 34)

  • dixit ad maiores natu Madian: “Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere”. Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab. (Liber Numeri 22, 4)

  • et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho. (Liber Numeri 31, 12)

  • dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem. (Liber Numeri 31, 27)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina