Encontrados 254 resultados para: opera

  • Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces; (Apocalypsis Ioannis 2, 2)

  • Memor esto itaque unde excideris, et age paenitentiam et prima opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris. (Apocalypsis Ioannis 2, 5)

  • Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus. (Apocalypsis Ioannis 2, 19)

  • Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. (Apocalypsis Ioannis 2, 23)

  • Et, qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, (Apocalypsis Ioannis 2, 26)

  • Et angelo ecclesiae, quae est Sardis, scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. (Apocalypsis Ioannis 3, 1)

  • Esto vigilans et confirma cetera, quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo; (Apocalypsis Ioannis 3, 2)

  • Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum. (Apocalypsis Ioannis 3, 8)

  • Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus! (Apocalypsis Ioannis 3, 15)

  • Et audivi vocem de caelo dicentem: “Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo. Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos”. (Apocalypsis Ioannis 14, 13)

  • Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: “Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustae et verae viae tuae, Rex gentium! (Apocalypsis Ioannis 15, 3)

  • Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. (Apocalypsis Ioannis 18, 6)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina