Encontrados 69 resultados para: ossa

  • Et dixit ad me: “Vaticinare super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 37, 4)

  • Et prophetavi, sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam. (Prophetia Ezechielis 37, 7)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”. (Prophetia Ezechielis 37, 11)

  • Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 25)

  • Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem, (Prophetia Amos 2, 1)

  • et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: “Numquid adhuc est penes te?”. Et respondebit: “Non est”; et dicet ei: “Tace!”; non est qui recordetur nominis Domini. (Prophetia Amos 6, 10)

  • Qui comedunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriant; et ossa eorum confringunt et secant sicut carnem assam in lebete et quasi carnem in medio ollae. (Prophetia Michaeae 3, 3)

  • Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane. (Prophetia Sophoniae 3, 3)

  • Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere”. (Evangelium secundum Lucam 24, 39)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina