Encontrados 113 resultados para: ostium

  • Et veniens Ieremias invenit domum speluncae; et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit. (Liber II Maccabaeorum 2, 5)

  • Qui diligit delictum, diligit rixas; et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam. (Liber Proverbiorum 17, 19)

  • Ostium vertitur in cardine suo, et piger in lectulo suo. (Liber Proverbiorum 26, 14)

  • Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. (Canticum Canticorum 8, 9)

  • Ineruditio hominis auscultare per ostium, et prudenti gravis contumelia. (Liber Ecclesiasticus 21, 27)

  • Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum; nam longe a me discooperuisti et ascendisti, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum, manum respexisti. (Liber Isaiae 57, 8)

  • Et misit rex Sedecias et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium, quod erat in domo Domini; et dixit rex ad Ieremiam: “Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid”. (Liber Ieremiae 38, 14)

  • Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)

  • Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. (Prophetia Ezechielis 8, 3)

  • Et duxit me ad ostium atrii, et vidi: et ecce foramen unum in pariete. (Prophetia Ezechielis 8, 7)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, fode parietem”; et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. (Prophetia Ezechielis 8, 8)

  • Et duxit me ad ostium portae domus Domini, quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Thammuz. (Prophetia Ezechielis 8, 14)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina