Encontrados 109 resultados para: oves

  • Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem; oves quoque et boves non pascantur e contra”. (Liber Exodus 34, 3)

  • Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 32)

  • Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant. (Liber Numeri 22, 40)

  • et possit exire et intrare ante eos et educere eos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore”. (Liber Numeri 27, 17)

  • e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque, (Liber Numeri 31, 37)

  • Bos tuus mactabitur coram te, et non comedes ex eo. Asinus tuus rapietur in conspectu tuo et non reddetur tibi. Oves tuae dabuntur inimicis tuis, et non erit qui te adiuvet. (Liber Deuteronomii 28, 31)

  • Et interfecerunt omnia, quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem; boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. (Liber Iosue 6, 21)

  • Tollens itaque Iosue Achan filium Zarae argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias, boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem — et omnis Israel cum eo — duxerunt eos ad vallem Achor, (Liber Iosue 7, 24)

  • et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos. (Liber Iudicum 6, 4)

  • Et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos; et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine. (Liber I Samuelis 14, 32)

  • Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum, quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis”. (Liber I Samuelis 15, 21)

  • Dixitque Samuel ad Isai: “Numquid iam completi sunt filii?”. Qui respondit: “Adhuc reliquus est minimus et pascit oves”. Et ait Samuel ad Isai: “Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit”. (Liber I Samuelis 16, 11)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina