Encontrados 109 resultados para: oves

  • Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi”. (Liber Iudith 11, 19)

  • Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: “Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 16)

  • oves et boves universas, insuper et pecora campi, (Liber Psalmorum 8, 8)

  • Dedisti nos tamquam oves ad vescendum et in gentibus dispersisti nos. (Liber Psalmorum 44, 12)

  • Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. (Liber Psalmorum 44, 23)

  • Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; descendent praecipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in consumptionem: infernus habitaculum eorum. (Liber Psalmorum 49, 15)

  • Maskil. Asaph. Ut quid, Deus, reppulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae? (Liber Psalmorum 74, 1)

  • Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. (Liber Psalmorum 77, 21)

  • Abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto. (Liber Psalmorum 78, 52)

  • Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam. (Liber Psalmorum 79, 13)

  • quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius. (Liber Psalmorum 95, 7)

  • Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae eius. (Liber Psalmorum 100, 3)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina