Encontrados 27 resultados para: paululum

  • Surrexit et abiit Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: “Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam”. (Liber I Regum 17, 10)

  • Quae respondit: “Vivit Dominus Deus tuus, non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur”. (Liber I Regum 17, 12)

  • Cui ait: “Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo”. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. (Liber I Regum 20, 36)

  • Vectium autem, quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante Dabir; si vero quis erat extrinsecus eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem. (Liber II Paralipomenon 5, 9)

  • “Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi”. (Liber II Paralipomenon 10, 4)

  • Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi”. (Liber Iob 1, 11)

  • Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum, (Liber Iob 10, 20)

  • Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo. (Liber Iob 32, 20)

  • “Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. (Liber Iob 36, 2)

  • quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut privarentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis nationibus subdi. (Liber II Maccabaeorum 13, 11)

  • Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus, ut dormias; (Liber Proverbiorum 6, 10)

  • Paululum cum pertransissem eos, inveni, quem diligit anima mea; tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae. (Canticum Canticorum 3, 4)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina