Encontrados 60 resultados para: peccatores

  • Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. (Liber Ecclesiasticus 12, 7)

  • Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi; homines peccatores non videbunt eam, longe enim abest a superbia et dolo. (Liber Ecclesiasticus 15, 7)

  • Cum omni carne ab homine usque ad pecus; et super peccatores septuplum amplius: (Liber Ecclesiasticus 40, 8)

  • Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea. (Liber Isaiae 13, 9)

  • Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor impios. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? (Liber Isaiae 33, 14)

  • In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: “Non appropinquabit et non veniet super nos malum”. (Prophetia Amos 9, 10)

  • Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 10)

  • Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)

  • Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. (Evangelium secundum Marcum 2, 15)

  • Et Iesus hoc audito ait illis: “Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Marcum 2, 17)

  • Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 32)

  • Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 32)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina