Encontrados 30 resultados para: plenus

  • Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei; (Liber Iob 32, 18)

  • Vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex et plenus dierum. (Liber Iob 42, 16)

  • Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae. (Liber Psalmorum 75, 9)

  • Quia sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: “Quare ita facis?”. (Liber Ecclesiastes 8, 4)

  • Apparebat autem illis tantum subitaneus ignis timore plenus, et timore perculsi illius, quae non videbatur, visionis aestimabant deteriora esse, quae videbantur; (Liber Sapientiae 17, 6)

  • Et laudaverunt psallentes in vocibus suis, et magnus resonabat cantus suavitatis plenus. (Liber Ecclesiasticus 50, 20)

  • “Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui. (Liber Isaiae 1, 11)

  • Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea. (Liber Isaiae 13, 9)

  • Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. “Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul; etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. (Liber Ieremiae 6, 11)

  • et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum perfectum, plenus sapientia et perfectus decore; (Prophetia Ezechielis 28, 12)

  • Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiri tu Domini et posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, (Prophetia Ezechielis 37, 1)

  • Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina