Encontrados 374 resultados para: populi

  • Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba, quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando contio populi congregata est. (Liber Deuteronomii 9, 10)

  • Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac et Iacob; ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum, (Liber Deuteronomii 9, 27)

  • Manus testium prima erit ad interficiendum eum, et manus reliqui populi extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 17, 7)

  • Cumque praefecti finem loquendi ad populum fecerint, constituantur duces exercitus in capite populi. (Liber Deuteronomii 20, 9)

  • propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel”. Et auferetur ab eis reatus sanguinis. (Liber Deuteronomii 21, 8)

  • Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. (Liber Deuteronomii 28, 10)

  • Laudate, gentes, populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes suos et propitius erit terrae populi sui”. (Liber Deuteronomii 32, 43)

  • Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun; (Liber Deuteronomii 32, 44)

  • Et factus est apud dilectum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel”. (Liber Deuteronomii 33, 5)

  • Et vidit primitias sibi, quia ibi pars ducis erat reposita; qui fuit cum principibus populi et fecit iustitiam Domini et iudicia sua cum Israel”. (Liber Deuteronomii 33, 21)

  • Praecepitque Iosue praefectis populi dicens: “Transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite: (Liber Iosue 1, 10)

  • ut cognoscant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore”. (Liber Iosue 4, 25)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina