Encontrados 396 resultados para: populo

  • Cumque audisset Iethro sacerdos Madian socer Moysi omnia, quae fecerat Deus Moysi et Israel populo suo, eo quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto, (Liber Exodus 18, 1)

  • Quod cum vidisset socer eius, omnia scilicet, quae agebat in populo, ait: “Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?”. (Liber Exodus 18, 14)

  • Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum: Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut referas causas ad Deum (Liber Exodus 18, 19)

  • ostendasque populo praecepta et leges viamque, per quam ingredi debeant, et opus, quod facere debeant. (Liber Exodus 18, 20)

  • Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur. (Liber Exodus 19, 12)

  • Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam. (Liber Exodus 21, 8)

  • Si pecuniam mutuam dederis in populo meo pauperi, qui habitat tecum, non eris ei quasi creditor; non imponetis ei usuram. (Liber Exodus 22, 24)

  • Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: “Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes”. (Liber Exodus 24, 7)

  • Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo”. (Liber Exodus 30, 33)

  • Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia hominum. (Liber Exodus 32, 28)

  • Respondit Dominus: “Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum. (Liber Exodus 34, 10)

  • Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae, ut faciat quidquam ex his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat, (Liber Leviticus 4, 27)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina