Encontrados 504 resultados para: populum

  • Et dixit Paulus: “Ego homo sum quidem Iudaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps; rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum”. (Actus Apostolorum 21, 39)

  • dicens: “Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis. (Actus Apostolorum 28, 26)

  • Ad Israel autem dicit: “Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem”. (Epistula ad Romanos 10, 21)

  • Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. (Epistula ad Romanos 11, 1)

  • qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum. (Epistula ad Titum 2, 14)

  • Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit (Epistula ad Hebraeos 9, 19)

  • Scimus enim eum, qui dixit: “Mihi vindicta, ego retribuam”; et iterum: “Iudicabit Dominus populum suum”. (Epistula ad Hebraeos 10, 30)

  • Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. (Epistula ad Hebraeos 13, 12)

  • Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit; (Epistula Iudae 1, 5)

  • Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem. (Apocalypsis Ioannis 13, 7)

  • Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum, habentem evangelium aeternum, ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et populum; (Apocalypsis Ioannis 14, 6)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina