Encontrados 27 resultados para: possessionis

  • “Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis vestrae, (Liber Leviticus 14, 34)

  • Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur. (Liber Leviticus 25, 24)

  • Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. (Liber Leviticus 25, 25)

  • Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi. (Liber Leviticus 25, 32)

  • Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra, quinquaginta siclis aestimabitur argenti. (Liber Leviticus 27, 16)

  • In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae. (Liber Leviticus 27, 24)

  • In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit eis Dominus C. (Liber Deuteronomii 2, 12)

  • sed per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae. (Liber Deuteronomii 5, 33)

  • donec det requiem Dominus fratribus vestris, sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis. Et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum”. (Liber Iosue 1, 15)

  • urbesque separatae filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, omnes urbes et villae earum. (Liber Iosue 16, 9)

  • eorum in medio possessionis filiorum Iudae. Bersabee et Sama et Molada (Liber Iosue 19, 2)

  • Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas. Et factus est terminus possessionis eorum usque Sarid (Liber Iosue 19, 10)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina