Encontrados 8 resultados para: praepara

  • Et dixit illi: “Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est”. Et dixit ei: “Benedictio sit tibi, frater!”. Et vocavit filium suum et dixit illi: “Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili!”. Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: “Vade sanus!”. (Liber Thobis 5, 17)

  • Et vocavit Raguel Ednam uxorem suam et dixit illi: “Soror, praepara cubiculum aliud et introduc eam illuc”. (Liber Thobis 7, 15)

  • Si potes, responde mihi, praepara te coram me et consiste. (Liber Iob 33, 5)

  • Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. (Liber Proverbiorum 24, 27)

  • Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)

  • Ante votum praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum. (Liber Ecclesiasticus 18, 23)

  • “Annuntiate Aegypto et auditum facite in Magdolo, et resonet in Memphi et in Taphnis, dicite: “Sta et praepara te, quia devoravit gladius ea, quae per circuitum tuum sunt”. (Liber Ieremiae 46, 14)

  • Praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam, quae coacervata est ad te, et esto mihi in custodiam. (Prophetia Ezechielis 38, 7)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina