Encontrados 23 resultados para: primogenita

  • Cui dixit Iacob: “Vende mihi prius primogenita tua”. (Liber Genesis 25, 31)

  • Ille respondit: “En morior; quid mihi proderunt primogenita?”. (Liber Genesis 25, 32)

  • Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit primogenita. (Liber Genesis 25, 33)

  • Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset. (Liber Genesis 25, 34)

  • At ille subiunxit: “Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam”. Rursumque ait: “Numquid non reservasti mihi benedictionem?”. (Liber Genesis 27, 36)

  • sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam. Et mirabantur nimis, (Liber Genesis 43, 33)

  • et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum. (Liber Exodus 11, 5)

  • Nam, cum induratus esset pharao et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum; idcirco immolo Domino omne, quod aperit vulvam, masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo". (Liber Exodus 13, 15)

  • Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt. (Liber Leviticus 27, 26)

  • Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi. (Liber Numeri 8, 17)

  • et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras, decimas et donaria manuum vestrarum et vota atque dona, primogenita boum et ovium. (Liber Deuteronomii 12, 6)

  • Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui, primogenita armentorum et pecorum et omnia, quae voveris et sponte offerre volueris, et primitiva manuum tuarum. (Liber Deuteronomii 12, 17)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina