Encontrados 88 resultados para: principibus

  • Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius: “Vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domibus vestris. (Liber Isaiae 3, 14)

  • Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae; (Liber Ieremiae 1, 18)

  • Ierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius, ut darem eos in solitudinem et in stuporem, in sibilum et in maledictionem, sicut est dies ista; (Liber Ieremiae 25, 18)

  • pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius et omni populo eius; (Liber Ieremiae 25, 19)

  • Misitque rex Iudi, ut sumeret volumen; qui, tollens illud de exedra Elisamae scribae, legit audiente rege et universis principibus, qui stabant circa regem. (Liber Ieremiae 36, 21)

  • et regibus nostris et principibus nostris et sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris: (Liber Baruch 1, 16)

  • non oboedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique populo terrae. (Prophetia Danielis 9, 6)

  • Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris et patribus nostris, quia peccavimus tibi; (Prophetia Danielis 9, 8)

  • Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. (Prophetia Danielis 10, 13)

  • Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dominatione super dominationem eius. (Prophetia Danielis 11, 5)

  • "Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel"”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)

  • Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 21)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina