Encontrados 19 resultados para: protulit

  • Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt viro cuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit, (Liber Esdrae 5, 14)

  • Et abiit Raphael et quattuor pueri et duo cameli in Rages Mediae, et manserunt penes Gabael, et dedit illi Raphael chirographum eius et indicavit illi de Thobia filio Thobis quoniam accepit uxorem filiam Raguel et quia rogat illum ad nuptias. Et surrexit Gabael et protulit folles cum sigillis suis et numeravit pecuniam et composuit supra camelos. (Liber Thobis 9, 5)

  • Post hunc tertius illudebatur; et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit (Liber II Maccabaeorum 7, 10)

  • ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni, (Canticum Canticorum 2, 13)

  • Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum. (Liber Ieremiae 50, 25)

  • Protulit Dominus iustitias nostras; venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri”. (Liber Ieremiae 51, 10)

  • Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”. (Evangelium secundum Lucam 10, 35)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina