Encontrados 27 resultados para: pulvere

  • Consumentur fame et devorabuntur febri et peste amarissima; dentes bestiarum immittam in eos, cum veneno serpentium in pulvere. (Liber Deuteronomii 32, 24)

  • suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. (Liber I Samuelis 2, 8)

  • Currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput. (Liber I Samuelis 4, 12)

  • In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit. (Liber II Samuelis 1, 2)

  • “Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum, (Liber I Regum 16, 2)

  • Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea! (Liber Iob 4, 19)

  • Quia non egreditur ex pulvere nequitia, et de humo non oritur dolor. (Liber Iob 5, 6)

  • Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam!”. (Liber Iob 7, 21)

  • Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, (Liber Iob 14, 8)

  • In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi?”. (Liber Iob 17, 16)

  • Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo super pulvere stabit; (Liber Iob 19, 25)

  • Ossa eius, quae implebantur adulescentia, cum eo in pulvere dormient. (Liber Iob 20, 11)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina