Encontrados 231 resultados para: quattuor

  • Fecitque eodem modo pro introitu templi postes cum quattuor marginibus de lignis oleastri (Liber I Regum 6, 33)

  • Aedificavit quoque domum Saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis super quattuor ordines columnarum cedrinarum, et ligna cedrina super columnas. (Liber I Regum 7, 2)

  • Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera. (Liber I Regum 7, 15)

  • Capitella autem, quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu, quattuor cubitorum. (Liber I Regum 7, 19)

  • Et fecit bases decem aereas, quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis. (Liber I Regum 7, 27)

  • Et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei, et quattuor pedes et quasi umeruli subter luterem fusiles, contra singulos coronae. (Liber I Regum 7, 30)

  • Quattuor quoque rotae subter limbis erant, et fulcra rotarum cohaerebant basi; una rota habebat altitudinis cubitum et semis. (Liber I Regum 7, 32)

  • Nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant. (Liber I Regum 7, 34)

  • Fecit quoque decem luteres aereos; quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quattuor cubitorum; singulosque luteres per singulas, id est decem bases posuit. (Liber I Regum 7, 38)

  • Anno tertio Asa regis Iudae regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa viginti quattuor annis; (Liber I Regum 15, 33)

  • et ait: “Implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna”. Rursumque dixit: “Etiam secundo hoc facite”. Qui cum fecissent et secundo, ait: “Etiam tertio idipsum facite”. Feceruntque et tertio, (Liber I Regum 18, 34)

  • Quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae; qui dixerunt ad invicem: “Quid hic esse volumus, donec moriamur? (Liber II Regum 7, 3)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina