Encontrados 98 resultados para: quorum

  • quorum viae perversae sunt, et pravi gressus eorum. (Liber Proverbiorum 2, 15)

  • cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum! (Liber Sapientiae 12, 21)

  • Quorum si specie delectati, illa deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum melior est: speciei enim principium et auctor constituit ea. (Liber Sapientiae 13, 3)

  • Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint; et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum post ipsos. (Liber Ecclesiasticus 44, 9)

  • Sed hi viri misericordiae sunt, quorum pietates non fuerunt in oblivione. (Liber Ecclesiasticus 44, 10)

  • Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino: (Liber Ecclesiasticus 46, 13)

  • Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra, quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria, (Liber Isaiae 10, 10)

  • Vae, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: “Quis videt nos, et quis novit nos?”. (Liber Isaiae 29, 15)

  • Quia haec dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: (Liber Ieremiae 16, 3)

  • et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum; (Liber Ieremiae 22, 25)

  • Aperi, Domine, oculos tuos et vide, quia non mortui, qui in inferno sunt, quorum spiritus ablatus est a visceribus eorum, dabunt gloriam et iustificationem Domino, (Liber Baruch 2, 17)

  • et in domibus illorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt. (Liber Baruch 6, 30)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina