Encontrados 22 resultados para: reducam

  • Et ecce, ego tecum sum et custodiam te, quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam te, nisi complevero quae dixi tibi”. (Liber Genesis 28, 15)

  • Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: “Cuius est terra?”, et ut loquerentur: “Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel”. (Liber II Samuelis 3, 12)

  • et reducam universum populum ad te, sicut revertitur sponsa ad virum suum; unius solummodo viri animam quaeris, et omnis populus erit in pace”. (Liber II Samuelis 17, 3)

  • insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas. Ponam itaque circulum in naribus tuis et frenum in labris tuis et reducam te in viam, per quam venisti. (Liber II Regum 19, 28)

  • si autem revertamini ad me et custodiatis praecepta mea et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis in extrema caeli, inde congregabo vos et reducam in locum quem elegi, ut habitaret nomen meum ibi”. (Liber Nehemiae 1, 9)

  • Dixit Dominus: “Ex Basan reducam, reducam de profundo maris, (Liber Psalmorum 68, 23)

  • Cum fureris adversum me, et superbia tua ascenderit in aures meas, ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam, per quam venisti. (Liber Isaiae 37, 29)

  • Vias eius vidi et sanabo eum et reducam eum et reddam consolationes ipsi et lugentibus eius. (Liber Isaiae 57, 18)

  • Et erit: cum evulsero eos, convertar et miserebor eorum et reducam eos, virum ad hereditatem suam et virum in terram suam. (Liber Ieremiae 12, 15)

  • sed: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra aquilonis et de universis terris, ad quas eieci eos!”. Et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. (Liber Ieremiae 16, 15)

  • Et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam. (Liber Ieremiae 24, 6)

  • Quia haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. (Liber Ieremiae 29, 10)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina