Encontrados 213 resultados para: regi

  • ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis; quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familiis et liberis vestris”. (Liber Genesis 47, 24)

  • Qui responderunt: “Tu salvasti nos! Respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi”. (Liber Genesis 47, 25)

  • Et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus; immutatumque est cor pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: “Quid hoc fecimus, ut dimitteremus Israel, ne servirent nobis?”. (Liber Exodus 14, 5)

  • Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon. (Liber Numeri 21, 29)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon”. (Liber Numeri 21, 34)

  • Dixitque Dominus ad me: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi eum cum omni populo ac terra sua; faciesque ei, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon”. (Liber Deuteronomii 3, 2)

  • Et percussimus eos anathemate, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos; (Liber Deuteronomii 3, 6)

  • signa et opera, quae fecit in medio Aegypti pharaoni regi et universae terrae eius (Liber Deuteronomii 11, 3)

  • Nuntiatumque est regi Iericho et dictum: “Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent terram”. (Liber Iosue 2, 2)

  • Faciesque urbi Hai et regi eius, sicut fecisti Iericho et regi illius; praedam vero et omnia animantia diripietis vobis. Pone insidias urbi post eam”. (Liber Iosue 8, 2)

  • et duobus Amorraeorum regibus trans Iordanem, Sehon regi Hesebon et Og regi Basan, qui erat in Astharoth. (Liber Iosue 9, 10)

  • Quae cum audisset Adonise dec rex Ierusalem, quod scili cet cepisset Iosue Hai et subvertisset eam — sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai et regi illius — et quod pacem fecissent Gabaonitae cum Israel et essent in medio eorum, (Liber Iosue 10, 1)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina