Encontrados 7 resultados para: regia

  • obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam: non ibimus per agros nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis; sed gradiemur via regia, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos”. (Liber Numeri 20, 17)

  • “Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos”. (Liber Numeri 21, 22)

  • et fecit rex de lignis thyinis gradus in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iudae ligna talia. (Liber II Paralipomenon 9, 11)

  • (1a) Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin, (1b) vir magnus, qui ministrabat in aula regia. (1c) Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram. (1d) Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque luctari; (1e) et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et congregatae sunt nationes (1f) in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram. (1g) Et timuerunt perditionem (1h) clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. (1i) Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos. (1k) Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur. (Liber Esther 1, 0)

  • Bibebant autem, qui invitati erant, aureis poculis, aliis atque aliis; vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et praecipuum ponebatur. (Liber Esther 1, 7)

  • Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Euphrate usque ad fines Aegypti (Liber I Maccabaeorum 3, 32)

  • Statuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens pro tribunalicontionabatur ad eos; (Actus Apostolorum 12, 21)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina