Encontrados 32 resultados para: retrorsum

  • At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9, 23)

  • Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et, fractis cervicibus, mortuus est; senex enim erat vir et gravis. Et ipse iudicavit Israel quadraginta annis. (Liber I Samuelis 4, 18)

  • A sanguine interfectorum, ab adipe fortium arcus Ionathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. (Liber II Samuelis 1, 22)

  • Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner, aversa hasta in inguine, et exiit hasta retrorsum, et mortuus est ibi. Omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant. (Liber II Samuelis 2, 23)

  • Et ait Ezechias: “Facile est umbram descendere decem gradibus, nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus”. (Liber II Regum 20, 10)

  • Invocavit itaque Isaias propheta Dominum; et reduxit umbram per gradus, quibus iam descenderat in gradibus Achaz, retrorsum decem gradibus. (Liber II Regum 20, 11)

  • Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum convertuntur. (Liber Iob 41, 17)

  • BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua. (Liber Psalmorum 9, 4)

  • Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. (Liber Psalmorum 35, 4)

  • Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. (Liber Psalmorum 40, 15)

  • Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris; et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi. (Liber Psalmorum 44, 11)

  • Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. (Liber Psalmorum 50, 17)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina