Encontrados 91 resultados para: saecula

  • Eodem tempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit: “Benedictus es, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et honorabile in saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum. (Liber Thobis 3, 11)

  • Et surrexit, et coeperunt orare et deprecari Dominum, ut daretur illis sanitas. Et coeperunt dicere: “Benedictus es, Deus patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum! Benedicant tibi caeli et omnis creatura tua in omnia saecula! (Liber Thobis 8, 5)

  • Et benedixerunt Deum caeli et dixerunt: “Benedictus es, Deus, in omni benedictione sancta et munda, et benedicant tibi omnes sancti tui et omnis creatura tua; et omnes angeli tui et electi tui benedicant tibi in omnia saecula! (Liber Thobis 8, 15)

  • et lacrimatus est et dixit ei: “Video te, fili, lumen oculorum meorum!”. Et dixit: “Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula, (Liber Thobis 11, 14)

  • et ibi ostendit maiestatem suam. Et exaltate illum coram omni vivente, quoniam Dominus noster, et ipse est pater noster, et ipse est Deus noster in omnia saecula. (Liber Thobis 13, 4)

  • Confitere Domino in bono opere et benedic regem saeculorum, ut iterum tabernaculum tuum aedificetur in te cum gaudio, et laetos faciat in te omnes captivos et diligat in te omnes miseros in omnia saecula saeculorum. (Liber Thobis 13, 10)

  • Lux splendida fulgebit in omnibus finibus terrae; nationes multae venient tibi ex longinquo et a novissimis partibus terrae ad nomen sanctum tuum et munera sua in manibus suis habentes regi caeli. Generationes generationum dabunt in te laetitiam, et nomen electae erit in saecula saeculorum. (Liber Thobis 13, 11)

  • quia in Ierusalem civitate aedificabitur domus illius in omnia saecula. Felix ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem tuam et confitendum regi caeli. Ostia Ierusalem sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et lapide pretioso omnes muri tui; et turres Ierusalem auro aedificabuntur, et propugnacula eius auro mundo. (Liber Thobis 13, 16)

  • Et, antequam moreretur, vidit et audivit perditionem Nineves et vidit captivitatem illius in Mediam adductam, quam adduxit Asuerus rex Mediae, et benedixit Deum in omnibus, quae fecit filiis Nineves et Assyriae. Et gavisus est, antequam moreretur, in Nineve, et benedixit Dominum Deum in omnia saecula saeculorum. (Liber Thobis 14, 15)

  • Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula. (Liber Psalmorum 48, 15)

  • Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. (Liber Psalmorum 55, 20)

  • Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula, protegar in velamento alarum tuarum, (Liber Psalmorum 61, 5)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina