Encontrados 44 resultados para: salutis

  • Deus meus, rupes mea, in quam confugiam, scutum meum et cornu salutis meae! Munimentum meum et refugium meum. Salvator meus, de violentia liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 3)

  • Dedisti mihi clipeum salutis tuae, et exauditio tua magnificavit me. (Liber II Samuelis 22, 36)

  • Vivit Dominus, et benedicta petra mea, et exaltetur Deus, petra salutis meae. (Liber II Samuelis 22, 47)

  • et ait: “Aperi fenestram orientalem”. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: “Iace sagittam!”. Et iecit. Et ait Eliseus: “Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam”. (Liber II Regum 13, 17)

  • Qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther et scire volens quid ei accideret. (Liber Esther 2, 11)

  • Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus. (Liber Psalmorum 18, 3)

  • Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me. (Liber Psalmorum 18, 36)

  • Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae. (Liber Psalmorum 18, 47)

  • Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius. (Liber Psalmorum 20, 7)

  • HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die. (Liber Psalmorum 25, 5)

  • Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meae. (Liber Psalmorum 27, 9)

  • Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me. (Liber Psalmorum 32, 7)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina