Encontrados 75 resultados para: sancti

  • Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora”. (Liber I Samuelis 21, 6)

  • et pateras et cultros et phialas et sartagines et turibula de auro purissimo; et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro. (Liber I Regum 7, 50)

  • Aaron vero et filii eius adolebant super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum, et ut expiarent pro Israel, iuxta omnia quae praecepit Moyses servus Dei. (Liber I Paralipomenon 6, 34)

  • Fecit quoque domum sancti sanctorum: longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum; et laminis auri optimi texit eam quasi talentis sescentis. (Liber II Paralipomenon 3, 8)

  • Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubim duos opere statuario et texit eos auro. (Liber II Paralipomenon 3, 10)

  • Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae; sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis. (Liber II Paralipomenon 6, 41)

  • Et dixi eis: “Vos sancti Domini, et vasa sancta et argentum et aurum consecrata Domino, Deo patrum nostrorum; (Liber Esdrae 8, 28)

  • Et benedixerunt Deum caeli et dixerunt: “Benedictus es, Deus, in omni benedictione sancta et munda, et benedicant tibi omnes sancti tui et omnis creatura tua; et omnes angeli tui et electi tui benedicant tibi in omnia saecula! (Liber Thobis 8, 15)

  • et lacrimatus est et dixit ei: “Video te, fili, lumen oculorum meorum!”. Et dixit: “Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula, (Liber Thobis 11, 14)

  • Et haec mihi sit consolatio, et exsultabo vel in pavore, qui non parcat, nec celabo sermones Sancti. (Liber Iob 6, 10)

  • Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius, (Liber Psalmorum 30, 5)

  • Diligite Dominum, omnes sancti eius: fideles conservat Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam. (Liber Psalmorum 31, 24)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina