Encontrados 33 resultados para: scidit

  • et, quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit iugum nec terram scidit vomere, (Liber Deuteronomii 21, 3)

  • Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes Israel; miseruntque pulverem super capita sua. (Liber Iosue 7, 6)

  • Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: “Heu, filia mi, incurvans incurvasti me! Et tu es in eis, qui me perturbant! Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero”. (Liber Iudicum 11, 35)

  • Et ait ad eum Samuel: “Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. (Liber I Samuelis 15, 28)

  • Fecit enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud proximo tuo David, (Liber I Samuelis 28, 17)

  • Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo; (Liber II Samuelis 1, 11)

  • Surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et prostravit se super terram; et omnes servi ipsius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua. (Liber II Samuelis 13, 31)

  • Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes (Liber I Regum 11, 30)

  • Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite. (Liber I Regum 21, 27)

  • Eliseus autem videbat et clamabat: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!”. Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes. (Liber II Regum 2, 12)

  • Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait: “Numquid Deus sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste mittit ad me, ut curem hominem a lepra sua? Animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me”. (Liber II Regum 5, 7)

  • Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua. Et transibat super murum, viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. (Liber II Regum 6, 30)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina