Encontrados 6 resultados para: senectutis

  • Reliqua autem omnium gestorum Asa et universa fortitudo eius et cuncta, quae fecit, et civitates, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes; (Liber I Regum 15, 23)

  • Et curam habuit senectutis eorum honorifice et sepelivit illos in Ecbatanis Mediae et hereditatem percepit domus Raguel et Thobis patris sui. (Liber Thobis 14, 13)

  • Ne proicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. (Liber Psalmorum 71, 9)

  • At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos. (Liber II Maccabaeorum 6, 23)

  • cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. (Liber Sapientiae 4, 9)

  • Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis”. (Prophetia Danielis 13, 50)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina