Encontrados 1491 resultados para: sicut

  • Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “Diliges proximum tuum sicut teipsum”, bene facitis; (Epistula Iacobi 2, 8)

  • Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi. (Epistula Iacobi 2, 12)

  • Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. (Epistula Iacobi 2, 26)

  • aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. (Epistula Iacobi 5, 3)

  • sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, (Epistula I Petri 2, 2)

  • quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. (Epistula I Petri 2, 16)

  • Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. (Epistula I Petri 2, 25)

  • sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. (Epistula I Petri 3, 6)

  • unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. (Epistula I Petri 4, 10)

  • Fuerunt vero et pseudopro phetae in populo, sicut et in vo bis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos, Dominatorem negantes superducent sibi celerem perditionem. (Epistula II Petri 2, 1)

  • Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (Epistula II Petri 3, 8)

  • Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti. (Epistula II Petri 3, 9)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina